Rozmiar: 15909 bajtów

- 16 -

1253, Februar 1. Frankenberg.

Herzog Heinrich (III.) von Schlesien beurkundet, dass Siffridus, sein Voigt zu Frankenberg, dem Johannes von Münsterberg mehrere Hufen im Dorfe Pilz verkauft hat.

In nomine domini amen. Fragilitati memorie scriptura succurrit et oblivionis deliramenta repellit et memoriam excitat renovandam. Inde est, quod nos Henricus dei gracia dux Zlesie notum esse volumus universis hanc literam inspecturis, quod Siffridus noster advocatus de Wrankenberck proposuerat Iohanni de Munsterberck tres magnos mansus vel paulo plus pro sedecim marcis argenti, que sunt in villa, que dicitur Pilcz, quos mansus idem Siffridus de Wrankenberck noster advocatus vendidit pro viginti quinque marcis argenti eidem Iohanni de Munsterberck suisque veris heredibus iure hereditario liberaliter possidendos. Ne igitur propter inexpertorum dubitationem vendicionum hoc in posterum possit frivole revocari, presentem cedulam testium subscripcione et sigilli nostri appensione duximus muniendam. Acta sunt hec in Wrankenberck anno domini M°. CC°. L° tercio presentibus hiis, comite Ianussio de Michalow, comite Iohanne de Wirben, Conrado Swevo comite, comite Ulrico subdapifero nostro, Paulo Slupoviz, Bertoldo sculteto de Pomerio et aliis circumstantibus multis. In vigilia Purificationis beate virginis.

Or. Perg. Das am unteren Rande beschädigte, jüngere S. des Herzogs an rothseidnen Fäden; dasselbe ist beschrieben und abgebildet bei P. Pfotenhauer, Schlesische Siegel von 1250-1300 bez. 1327 (Breslau 1879). S. 2. (A. I. 1.) Regesten No. 812.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów